Wednesday, May 05, 2010

Hail, Star of the Ocean

One of my most favorite Marian hymns. I use the tune for improvisations on the organ for preludes and communion.



Ave maris stella, Dei Mater alma, atque semper Virgo, felix caeli porta.

Sumens illud Ave Gabrielis ore, funda nos in pace, mutans Hevae nomen.

Solve vincula reis, profer lumen caecis mala nostra pelle, bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem: sumat per te preces, qui pro nobis natus, tulit esse tuus.

Virgo singularis, inter omnes mites, nos culpis solutos, mites fac et castos.

Vitam praesta puram, iter para tutum: ut videntes Iesum semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri, summo Christo decus, Spiritui Sancto, tribus honor unus. Amen.