Sunday, May 11, 2008

Veni, Creator Spiritus


Veni, Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita;
Implesuperna graatia
Quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Donum Dei altissimi,
Fons vivus, ignis caritas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Dextræ Dei tu digitus,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorum cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te prævio,
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Te utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio, quia mortuis,
Surrexit ac Paraclito,
In sæculorum sæcula. Amen

~Attributed to Romanus Mauros

No comments: